ORCHOMENUS sive ORCHOMENUM

ORCHOMENUS sive ORCHOMENUM
ORCHOMENUS, sive ORCHOMENUM
oppid. geminum; unum Boeotiae inter Elateam ad Septentrionem et Coroneam ad Meridiem proximas urbes, adhuc Orchomeno dictum; ubi templum Charitibus, h. e. Gratiis dicatum erat: olim ditissimum, ac potentissimum, cui Thebani tributa pendebant. De eo Pausan. l. 9. Apud Orchomenios, est templum vetustissimum Grattarum: τὰς μὲν δη πέτρας σέβουσι, sed saxa venerantur, eaque de caelo delapsa, et eodem excepisse ferunt. Nempe idololatria ab impositis columnis, rudibusque lapidibus coepit, et priscis temporibus Deorum simulacra insormia fuêre. Vide supra ubi de huiuscemodi Ceastrorum Baetylis. Huius solum a talpis ferme eversum est, auctore Pliniô. Nunc tantum castrum est Orcomeno, in Stramulipa provinc. Livadiae, sub Turcis. Alterum in Arcadia inter palustria et paludosa loca, Mantineae urbi proximum. Est et Orchomenus fluv. Thessaliae, Minyeius ante, postea Minterius dictus, teste Strabone, cum oppid. cognomine. Homer. Il. ss. v. 511.
——— ——— Οἱ δὲ
Α᾿σπλήδονα ναῖον, ἰδ᾿ Ο᾿ρχομενὸν Μινύειον.
Ubi Scholiast. Τὸν εν τῇ Βοιωτίᾳ λέγει Ο᾿ρχομενὸν, τὸν ὑπὸ Μινύου βασιλευθέντα, τὸν ὀνομαςθέντα ἀπὸ Ο᾿ρχομένου τοῦ Διὸς ὑιοῦ, καὶ Ε῾ρμίππης τῆς Βοιωτοῦ. Παραῤῥεῖ αὐτὸν ποταμὸς Μινύας, ἀφ᾿ οὗ Μινύαι ἐκλήθησαν οἱ τὴν χώραν κατοικοῦντες. Ε῎ςτι δὲ καὶ ἕτερος Ο᾿ρχομενὸς τῆς Α᾿ρκαδίας, ὃν πολύμιλον καλεῖ ὁ Ποιητής καὶ ἕτερος τῆς Θεςςαλίας. Ovid. Met. l. 6. v. 416.
Orchomenosque ferax, et nobilis aere Corinthus.
Stat. Theb. l. 4. v. 295.
Dives et Orchomenos pecorum, et Cynosura ferarum.
Hesych.
Ο᾿ρχομενὸς, πόλις Βοιωτίας, ἣν Μηύειον καλοῦσι.
Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”